RETORRIDAE Mentes

RETORRIDAE Mentes
RETORRIDAE Mentes
apud ael. Lamprid. in Alexandro Seu. c. 59. Verum Gallicanae mentes, us sese habent duraeac retorridae et saepe Imperatoribus graves, severitatem hominis----non tulerunt: sunt asperae ac difficiles et intractabiles inflexibilesque; metaphorâ ductâ a siccis et retorridis ramalibus, quae citius frangas, quam flectas. Sic Graeci ξηροὺς homines propositi tenaces et nescios flecti vocant. Unde Proverb. Α᾿γναμπτότερος βάτου ἀύου, in hominem rigidum et αὐθάδη. Proprie autem Retorridum, in arboribus, Rei Rusticae Auctores, dicunt, ut retorridos ramos, qui non grandescunt, sed in nodos contrahuntur scabritiemque corticis et squalorem prae se ferunt, Galli rabougri vocant. Sed et senesretorridos et recotos dixêre, qui plerumque morosi sunt et difficiles. Graecis ἑφθοὶ et πούπειροι: quibus oppositi ὠμογέροντες, quorum adhuc senectus viret, necdum penitus cota est. Quia vero huiusmodi homines multâ aetate incocti plerumque experientiâ et usu rerum valent, hinc factum, ut recocti et retorridi pro exercitatis et multô rerum usu tritis quoque dicerentur. De qua voce Recoti, diximus supra. Retorridos etiam pro exercitatis, quos Graeci τριβακοὺς et τρίβωνας nuncupant, occurrere, videmus apud Phaedrum; qui de mure vetulo et multarum rerum perito ac experientiâ magistrâ callido facto, ait, l. 4. Fab. 2. v. 7.
Aliquot sequutis venit et retorridus,
Qui saepe laqueos et muscipula affugerat.
Et A. Gellium, Qui ab alio genere vitae iam detriti et retorridi, ad literarum disciplinas serius adeunt. Porro, quia plerumque, qui tales sunt, incedunt vultu subtristi et ad severitatem compositô; inde retorridum vultum, pro severo, dixit Iul. Capitolinus in Marco. Vide Salmas. ad Lamprid. d. l. ad Capitolin. in Maximo et Lamprid. in Commodo, c. 11.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”